monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 2
Ecce iterum alleluiatica nobis gaudia redierunt; ecce breviter praecipitur ut Domino totius psalmi iubilatione cantetur. Sed inspiciamus quod a superioribus dictis nec titulum nobis cognoscitur mutasse, nec causam. Titulus est enim Alleluia, causa confessio, quae miro modo ad laudes Domini omnino fecunda est. Quantorum enim hinc ora soluta sunt? Hinc Moyses cum viris, germana eius Maria cum feminis transitum Rubri maris divina laude celebrarunt. Hinc Debbora iucunda exsultatione praecinuit. Multi etiam prophetae canticos diversos tanti miraculi confessione profuderunt. Non immerito, quia magnalia ista totius humanae redemptionis sacramenta testantur. Ab Aegyptiis enim eripimur, quando ab operibus diabolicis divino munere liberamur. Mare Rubrum transimus, quando baptismatis sacramenta percipimus. In deserto pascimur, quando divina gratia concedente in mundi istius rerum bonarum largitate satiamur. Ad terram promissionis perducimur, quando in illa felici patria munere supernae pietatis intramus, ut merito talis causa frequenter iterata praedicetur, quae tantorum magnalium praefiguratione decoratur.