monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 54

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 54
Ecce utrumque alleluia cantatum est, decursus est psalmus coelesti laude plenissimus, qui et praeterita veraciter referret, et in futuris nos salubriter commoneret. Passi sunt Aegyptii dignissimas ultiones; acceperunt Iudaei dona coelestia. Nunc unusquisque nostrum exspectet eorum retributionem, quorum imitatur exemplum. Inspiciendum est autem lumine cordis quod in fine psalmi positum est, ut ad iustificationes Domini, et in lege eius tota mentis intentione dirigamur. Nam et si bona temporalia suscipimus, sicut Abraham, Isaac, Iacob caeterique fideles qui abundanti facultate floruerunt, in illam partem esse potius debemus intenti, unde ad coelorum possimus regna perduci. Ista enim quae delectabilem videri faciunt mundum, in aeternitate non habent locum. Meminisse autem debemus hunc psalmum secundum esse horum qui dum miracula Hebraeis collata describunt, per figuram allegoriam , quae aliud dicit, aliud significat, ventura Christiani populi sacramenta declarant.