monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 52
Hoc non otiose percipias, quod aliis psalmis alleluia in capite et in fine ponitur, aliis vero in solo titulo praenotatur. Isti enim qui in capite fineque concordant (ut opinor) ad illam intelligentiam referendi sunt quam in psalmis esse diximus qui capite et fine similiter terminantur, ut sunt praecedentes centesimus secundus et centesimus tertius. Sive quia expressius semper infunditur, quod sententia iterata geminatur, ut est, Non sic impii, non sic; et, fiat, fiat; vel, Amen, amen, dico vobis; et Abba, Pater; hoc est enim Abba, quod Pater. Sit forte et alia causa quae latet. De hac autem re nec a doctoribus nostris aliud potuimus accipere, nec nobis est aliquid amplius sentire concessum.