monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 50
Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant. Venit ad septimum beneficium. Dixit enim primum, eductos in auro et argento; deinde ex eis nullum infirmatum; tertio expansam nubem, quae et lumen praestaret in tenebris, et in die removeret solis ardorem; quarto coturnicem datam; quinto refert coelesti pane satiatos; sexto in locis aridissimis aquas irriguas emanasse; ad postremum promissionum veritatem fuisse completam, ut eis et regiones gentium traderet, et labores inimicorum pietate copiosissima largiretur. Quod enim dixit, regiones gentium, ad possessionem videtur pertinere terrarum; labores vero populorum, ad divitias longo tempore congregatas. Et ne in praesentibus rebus haererent corda mortalium, intulit spiritualia bona, ut eius debeant et requirere et custodire mandata, ne tantum in illis spem haberent; quae si ad tempus deliniunt, non tamen ad coelorum regna perducunt, sicut Apostolus dicit: Quod si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus . Iustificationes autem eius sunt, ut Deum toto corde diligamus, proximos tanquam nos amemus, patrem veneremur, filium charum habeamus, et caeterae iustitiae, quae in diverso rerum genere sunt praeceptae. Has admonet custodire , quia earum rerum evidens est et absoluta praeceptio. Lex vero eius fuit die sabbato debere requiesci, in Pascha agnum anniculum immolari, sacerdotes cum veste mystica ad altare accedere, et caetera quae in hunc modum a Domino praecepta noscuntur. Sed haec et his similia non corporaliter, sed spiritualiter sunt quaerenda. Ideo enim addidit, requirant, quia novit praecepta legis umbram et speculum esse futurorum.