monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 48
Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia. In his duobus versibus, miraculorum quae superius dixit causa narratur; ideo enim dicuntur facta, quoniam Abrahae constabant esse promissa. Et respice quod dicit, electos suos eduxit in laetitia: quoniam illi qui murmuraverunt Domini furore percussi sunt.