monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 46
Disrupit petram, et fluxerunt aquae, abierunt in sicco flumina. Hoc quoque in figuram gerebatur Domini Christi, ut petra aquas profudisset irriguas. Christus enim Dominus petra spiritualis est, qui vitales aquas emanat, unde satiatum desiderium animae sitim nesciat ulterius sustinere. Abierunt in sicco flumina, significat gentium peccatores, qui merito sicci dicuntur; quoniam delictis siccabuntur urentibus ; isti imbre Domini virescentes, in novum hominem pullularunt, de quibus Dominus dicit: Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat .