monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 45
Petierunt carnes, et venit coturnix, et pane coeli saturavit eos. Intuere quemadmodum superata sunt vota desiderantium. Carnes petit populus Hebraeorum, et coturnices accepit. Constat enim tam in volatilibus quam in quadrupedibus carnes esse sine dubio dulciores. Deinde unum postulavit, et geminata venerunt. Sequitur enim, et pane coeli saturavit eos. Sunt enim ista Exodi lectione notissima, quando coturnices in modum imbris densissimi depluebant ; manna quoque ut Iudaeus populus satiaretur, accepit. Sed ut haec in praefigurationem facta monstraret, non dixit, manna, sed pane coeli, quatenus in illo munere Domini Salvatoris sentiretur adventus. Ipse est enim panis vivus qui de coelo descendit . Manna quippe dicitur, sicut in septuagesimo septimo psalmo declaratum est, quid est hoc? Cuius nominis auferens quaestionem, quod interrogatio illa mannae perquirebat, expressit dicendo, pane coeli saturavit eos. Sic enim et coeli Dominus indicatur, et quid sit manna evidenter agnoscitur .