monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 43
Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia cecidit timor eorum super eos. Diligenter hunc versum debemus inquirere. Constat enim discedente populo Hebraeorum Aegyptum non fuisse laetatam, quando eum persequendum esse iudicavit; sed postquam illi demersi sunt qui ad insequendos Hebraeos ire decreverant, tunc qui in Aegypto remanserant omnino laetati sunt, quia similia minime pertulerunt. Reddit enim hanc causam cum dicit, quia cecidit timor eorum super eos. Ipse enim timor fuit, ut in favore gentis Hebraicae ipsa quodammodo viderentur elementa pugnasse. Et intende quia per figuram metonymiam, quae Latine transnominatio dicitur, Aegyptum, non Aegyptios memorat fuisse laetatos. Per id enim quod continet, id quod continetur ostensum est.