monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 41
Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias omnis laboris eorum. Venit ad septimam, quantum ad hunc psalmum pertinet, novissimam plagam, ubi iam victi Aegyptiorum populi malorum numerositate cesserunt. Nam quemadmodum amplius tolerare poterant, qui et omnia dulcia perdiderant, et desolatos se ipsis quoque victualibus sentiebant? Sic graviter per partes perit, qui divinis iussionibus reluctandum esse putaverit. Hic nonnulla quaestio videtur oboriri, cur septem Aegyptiorum plagas tantum psalmus iste commemoret, cum decem sint in Exodi narratione descriptae. Frequenter diximus in Scripturis divinis a parte totum debere sentiri, sicut in Evangelio legitur, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis ; quasi non et animam simul assumpserit, quam specialiter liberare dignatus est. Sic, commemorata carne, simul et anima suscipi debere cognoscitur; quod multis locis invenis esse praedicatum. Deinde quod septenarius numerus Spiritus sancti virtute probatur esse perfectus. Merito ergo decem plagas in septenarii numeri relatione conclusit, ut totum perfectum intelligeres, cuius partem dictam esse sentires. Deinde congruum fuit ut rem notam varia relatione describeret, cum Aegyptiorum poenas, et totidem Hebraeorum beneficia praedicaret. Sic non diversum, sed causa varietatis videtur esse pulcherrimum. Sive (ut Patri Augustino placet) libera est laudatio a lege narrantis: nam qui texit historiam, necesse habet omnia commemorare plenissime; qui vero laudat, pauca de plurimis tetigisse sufficiet. Breviter ergo priora dicit, quia non hic nescientes docet, sed commemorat utique retinentes. Et quoniam est in subsequenti divisione dicturus septem beneficia Dominum Hebraeo populo praestitisse, praemisit septem plagas inimicos Aegyptios accepisse, ut numerus ipse (sicut arbitrari possum) bonarum et malarum rerum in hoc psalmo comprobabilis haberetur.