monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 40
Et comedit omne fenum terrae eorum et omnem fructum terrae ipsorum. Sexta inchoat plaga. Sed et haec locutio superiori sententiae similis approbatur, id est, Dixit, et venit cynomyia et ciniphes. Locusta vero mater bruchi est, quem mala fecunditate progenerat, quae ad illam praedam quasi convocatus exercitus cum sua prole descendit. Et ne crederes inaniter deductum, omnem fructum terrae illius ab eis dicit esse consumptum.