monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 38
Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum, et contrivit omne lignum finium eorum. Ultio quinta narratur. Similis est superiori sententiae et ista locutio, ubi ait: Posuit in eis verba signorum suorum. Posuit, statuit significat ac decrevit. Aegyptiorum enim adhuc plagarum enumeratio perseverat, ut pluvia quae ad fecunditatem terrae datur, converteretur in grandinis noxiam vastitatem; cuius ictus non minus intercipit, quam ubi lapidum copia densa ceciderit. Haec agrorum liquoreum probatur incendium, cum tactu noxio fructus arefacit, quoscunque saxatilis unda percusserit. Ignem vero comburentem, fulmina significat, quae solent excitata tempestate desaevire. Sequitur, et percussit vineas eorum et ficulneas eorum, et contrivit omne lignum finium eorum. Quod dicit, percussit, ad superiora respicit, sive grandinem, sive fulmina, quae coelestis potentia terris velut tela infesta iaculatur. Et ne tantum ficulneas putares, aut vineas esse percussas, addidit, omne lignum finium eorum; ut et sata non dubitares eversa, ubi arborum quoque robora cognosceres fuisse contrita. Maiora enim continent intellectum minorum.