monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 36
Dixit, et venit cynomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum. Quarta plaga subsequitur, Dixit, et venit. In magnam significantiam duo ista coniuncta sunt, quia Divinitatis imperium nullum potest sustinere tarditatis obstaculum. Nam si evidenter intendas vel ipsa verba quae sibi videntur esse sociata, tamen per syllabas suas aliqua mora protrahuntur. Iussio autem Domini non dilatat tempus, quando iam ipsa voluntas effectus est. Cynomyia significat muscam caninam, quae caeteris muscis omnino mordacior est, et importunitate sua violentior, unde infesti ac saevissimi animalis derivativum nomen accepit. Ciniphes genus est culicum fixis aculeis permolestum, quas vulgus consuevit vocare zinzalas. Agnoscant homines qui fatuis elationibus intumescunt, quoniam Pharao ille saevus et durus nec muscis par esse poterat, qui se de tanta regni elatione iactabat. In omnibus autem finibus eorum dicit, ne quis Aegyptiis locus a perniciosa clade sentiretur exceptus.