monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 35
Vers. 30. Misit in terram eorum ranas, et in cubilibus regum ipsorum. Haec tertia est. Ranarum eis societatem dedit, quia et ipsi locum accepturi probabantur aquatilem; a quo signo nec reges eorum, id est priores excepti sunt, quando erant altissimae abyssi demersione morituri. Sed hoc inter caetera plus videtur esse mirabile, ut nec regum domus ab hac plaga cernerentur exceptae, quibus multorum ministeria talia poterant submovere portenta; ut evidenter detur intelligi, nullis opibus nullisque solatiis divinis posse iussionibus obviari.