monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 54 > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 33
Misit tenebras et obscuravit eos: quia exacerbaverunt sermones eius. Leguntur quidem Aegyptii aeris tenebras inter plagas reliquas pertulisse; sed melius intelligamus corda eorum fuisse potius obscurata, qui Domini praecepta contemnebant. Exacerbaverunt autem significat acerbe acceperunt, aut certe iniuriosis abominationibus respuerunt. Nam in plagarum ipsarum enumeratione competens fecit initium. Non enim ad reliqua venire potuissent, nisi obscuratis sensibus incurrissent profundissimam caecitatem; quod et hodie sic fieri peccantium usus ostendit.