monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 30
Convertit cor eorum ut odirent populum eius, et dolum facerent in servos eius. Venit ad quartam partem, ubi Aegyptios memorat Hebraeis invidiam habuisse saevissimam, atque eos operibus subiecisse durissimis. Praestando enim felicia populo Israelitico, convertit Dominus ad odium et dolos cor Aegyptiorum, non quia ipse mali auctor est, sed praestando aliis beneficia, mentes excitavit obliquas. Necesse est enim ut scelerati homines alienis prosperis intumescant, qui se norunt mereri non posse similia; sicut in sacrificiis Cain et Abel factum est, quando unius sacrificium respuit, alterius libenter accepit. Sequitur, dolum facerent in servos eius. Consequens erat ut post conceptum odium saeviens populus ad dolosas machinas perveniret. Illud enim significat, quando eis lateres facere praeceperunt, et pro labore geminando negatae sunt paleae, et caetera quae in ille saevissimo dominatu plebs Hebraeorum Domino devota sustinuit.