monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 29
Et auxit populum suum nimis, et confirmavit eum super inimicos eius. Auxit populum suum fecunditate nascendi, quando ibi rarissima fuit mulier quae non habuit partum. Confirmavit autem eum super inimicos suos, quando illis crescentibus, Aegyptiorum turba notissimis plagis vehementer affecta est. Hic enim per quamdam propositionem dicuntur in summa quae gesta sunt. Caeterum quemadmodum singillatim facta sint, consequenter exponit.