monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 28
Vers. 23. Et introivit Israel in Aegyptum, et Iacob habitavit in terra Chanaan. Ordinem rerum competenter exsequitur, quia post illa quae dicta sunt, iubente Pharaone cognatio Ioseph ad terras Aegypti eodem ordinante deducta est; quod Genesis suavis textus explanat . Sed Israel qui dictus est, ipse est et Iacob. Verum ne eadem verba repeteret, diversitate nominum revelationis suae dicta variavit; nam Israel egressus ex Aegypto habitavit in terra Chanaan. Chanaan vero fuit filius Cham nepos Noe, ex quo Aegyptii trahere leguntur originem.