monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 27
Ut erudiret principes suos sicut seipsum, et seniores suos prudentiam doceret. In his duobus versibus, quam potestatem dederit Pharao Ioseph, evidenter exponit. Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae, quando eum currum fecit ascendere, et praeconis voce celeberrima nuntiari hunc secundum dominum esse post regem. Quae potestas a praefectis hodieque retinetur, qui et vice sacra iudicant, et cunctarum provinciarum potestatem maximam habere noscuntur. Sed in his rebus ditionem dedit illi, quam sibi. In subsequenti autem versu, supra ipsum cognoscitur esse quod tribuit; dicit enim, ut erudiret principes suos sicut seipsum. Hoc secundum gentilem intellectum Pharaonis debemus accipere, qui credebat primarios populi sui in hanc sapientiam pervenire potuisse, ut et ipsi somniorum interpretes esse mererentur, et ad tantam doctrinam scientia eorum potuisset adduci, ut consulti de re dubia certa loquerentur. Nam si eos sancto viro in discipulatum fidei tradidisset (unde illum Domino placuisse manifestum est), fuisset utique illis Synagogae ordo noviter institutus. Sed cum talia non legantur, minime religionem desiderasse, sed tantum divinationis eius gloriam quaesiisse credendus est more gentilium, qui futurorum cupidi, unde proveniat ipsa revelatio, non appetunt intueri.