monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 24
Donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum. Superiori sententiae hic versus adiunctus est. Dicit enim tandiu cogitationem Ioseph fuisse gravissimam, donec tempus veniret, ubi verbum eius a rege Pharaone pro interpretando somnio quaereretur. Tunc enim et gloriam reperit, et claustra carceris laetus evasit. Sed quod dixit, verbum eius, loquentis indicat propriam vocem. Caeterum ipsius non fuit, quod ei divina inspiratione collatum est. Denique sic sequitur, Eloquium Domini inflammavit eum. Inflammavit, utique ad loquendum vivaciter incitavit, ut coram principe futura diceret cum fiducia veritatis. Intus enim coelestis flammae lumen accepit, ut praevideret talia quae regni illius sapientes doctoresque superarent.