monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 23
Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransivit anima eius. A praeposito Pharaonis Putiphar, Ioseph quidem redactus est in carcerem; compedes autem accepisse non legitur. Sed fieri potuit ut qui in ergastulo retrusus est, et ferreis nexibus ligaretur, maxime qui in tanto crimine fuerat accusatus. Nec illud discrepat quod ibi narratum est, miseratione custodis carceribus fuisse praelatum; fieri enim potuit ut et ista praecederent, et illa sequerentur. Quapropter ipse Scripturas divinas probabiliter intelligit, qui singulis quibusque locis crediderit inesse veritatem. Nam et in centesimo tertio psalmo dictum est: Qui facit angelos suos spiritus, quod utique in Genesi non legitur. Sed Spiritus sanctus aliqua in praecedenti relatione praetermittit, ut subsequentia gratiam reperiant, cum causae veritate servata aliquid novitatis edicunt. Refert ergo humiliatos pedes in compedibus, ut afflictionem corporis indicaret. Addidit, ferrum pertransivit anima eius, ut nec ipsa anima a poenis probaretur excepta. Nam quamvis condolendo corpori subiecta sit passioni, habet tamen et proprias poenas, cum gravi cogitatione torquetur. Pertransivit anima ipsius ferrum, quando in has redigebatur angustias: ne inter mala quae iniuste passus est, praevalerent in eum et crimina falsitatis. Ferrum autem hic indicat tribulationem durae necessitatis, quae in aestuante anima pervagatur, dum de futuris sollicita, iam mala patitur quae timere non desinit. Talis illa in Evangelio locutio est, ubi Simeon dicit ad Mariam: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius : significans habituram matrem gloriosam tristitiam dominicae passionis. Quod genus locutionis inter propria Scripturae divinae credimus adnotandum.