monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 22
Misit ante eos virum; in servum venundatus est Ioseph. Ante patriarchas quos superius memoravit, misit Ioseph, quem merito dixit virum, quia multa passus viriliter cuncta sustinuit. Considerandum est etiam quod dicit eum Dominum misisse, qui fratrum suorum iniquitate distractus est. Novit enim Deus bene uti malis alienis; et sicut peccatores praecepta eius exsecrabiliter convertunt, ita illo disponente facta pessimorum ad eventus prosperos transferuntur. Nam venundatus Ioseph ad servitium pervenit ad gloriam, et ipse postea fratrum misertus est, qui eum crudeliter perdere decreverant. Sic enim omnia illi adversa feliciter contigerunt, ut missio facta sit Domini, Ioseph dolosa venditio; sicut et ipse suis fratribus dixit: Pro salute enim vestra misit me Deus in Aegyptum ; et iterum ipse dicit: Vos quidem cogitastis de me malum, sed Deus vertit illud in bonum . Quae vero pertulerit, consequenter exponit. Ordo autem verborum talis est: Misit ante eos virum Ioseph, qui in servum venundatus est. Istud enim, Qui, subaudire debemus, ut nobis constet absoluta locutio.