monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 20
Vers. 15. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Hic tempus illud significat, quando rex Aegyptiorum divinitus admonitus est ne Abrahae nocere praesumeret; quod simili modo de Isaac constat effectum. Quapropter evidenter ostenditur divina protectio, ut eorum salus non humanis viribus, sed superno munere praestaretur. Illud quoque perscrutandum est quod supra memoratos patriarchas christos appellare delegerit, cum adhuc non fuisset unctio celebrata. A Saul enim haec res sumpsit initium. Sed quoniam erant in spiritu Christiani, eiusque fidei probantur esse devoti, sicut de Abraham Dominus dicit: Concupivit diem meum videre; vidit et gavisus est , merito ergo appellati sunt sacro nomine, quos iam Christi fides probabatur amare. Nam et ipsa Domini verba sunt posita dicentis: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.