monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 16
Dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae. Chanaan interpretatur humilis. Ergo humilium terram convenienter Christianos accepturos esse significat. Hoc est quod superius dixit, testamentum aeternum. Haec enim terra humilitatis et inclinationis sic a fidelibus accipitur, ut aeterno munere teneatur. Funiculus autem haereditatis, huius mundi significat tortuosas angustias, quas Dominus pro salute cunctorum sua passione dissolvit. Illius enim susceptio carnis nostra probatur haereditas, in qua aeterna patrimonia vitae coelestis accipimus, si ea fixe atque integerrime credere mereamur. Nam ista comparatio ab eis tracta est, quibus agri ac possessiones tenso fune dividebantur.