monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 15
Et statuit illud Iacob in praeceptum, et Israel in testamentum aeternum. Ad illud respondet quod superius dixit testamenti sui. Illa enim quae in Veteri Testamento Abrahae et Isaac patriarchis promissa sunt vel iurata, statuit ea, id est firmavit Iacob et Israel, in Novo scilicet Testamento quod est aeternum. Iacob enim et Israel Christiana tempora plerumque significare saepe iam dictum est. Novum vero Testamentum proprie dicitur aeternum, quia nullum illi aliud aliquando succedit, in quo est omnium promissorum completa perfectio.