monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 13
Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi quod mandavit in mille generationes. Memor fuit, cum promissa complevit. In saeculum, in aeternitatem, quia quidquid Dominus promisit perenni firmitate mansurum est. Testamenti sui, prophetarum significat praedicationes, quas de Verbi incarnatione praedixerunt. Sequitur, quod mandavit. Mandare est per alium aliquid dicere; quod utique factum est, quando prophetis datum est futura prophetare. In mille generationes; finitum pro infinito positum est, quod tamen saeculi istius fine concluditur, ubi generatio humana sequenti sibi aetate succedit.