monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 10
Mementote mirabilium eius quae fecit; prodigia eius, et iudicia oris eius. Venit ad secundam partem, ubi patriarcharum nomina et beneficia refert; ut plebs devota possit advertere, nullum Domino inani devotione serviisse. Mirabilia itaque pertinent ad divisionem maris Rubri; prodigia ad plagas quas misit in Aegyptum; iudicia oris eius, quoniam cuncta complevit quae Moysi suo famulo promisisse dignoscitur. Sic in uno versiculo quae subter latius dicturus erat, propositionis loco breviter ante praefatus est. Hoc tamen totum sentiri mavult de Christo Domino. Quod argumentum dicitur a persona.