monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 9
Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem eius semper. Hortatur ut se ad praemia futura confirment, qui eum quaerere delegerunt. Sed istud desiderium, ista inquisitio non est hic aliquo tempore finienda: quoniam addidit, semper, maxime cum legatur: Qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur . Nam quod dicit, quaerite faciem eius, praesentiam significat, quam solus quaerit humilis ac devotus. Iudicem enim desiderare non potest, nisi qui de ipsius pietate confidit; et cum praesentiam eius cupit, a prava se actione suspendit. Quaesivit enim faciem Iudicis, quando dixit Apostolus: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus Iudex . Talis ergo iuste faciem iudicis quaesivit, qui se coronandum esse Domini miseratione praesensit.