monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 8
Vers. 3. Laudamini in nomine sancto eius; laetetur cor quaerentium Dominum. Ne quis forsitan suis viribus applicaret, cum boni aliquid operatur, cautus doctor fragiles monet dicens, non in sensu proprio, sed in Domino esse gloriandum; ut iactantiam falsam refugiant, cum haec a Divinitate concessa esse cognoscant; sicut et in alio psalmo legitur: In Domino laudabitur anima mea . Non ergo vetat ut laudemur, quia bonis actionibus non potest res ista denegari; sed ut in Domino laudemur, qui praestat illa quae bene gerimus. Et ut consolationem de tali re sumerent, adiecit: Laetetur cor quaerentium Dominum; scilicet inde laetetur, si praedicatur in Domino; non autem si de suo posse laudatur. Praecipuum nobis et gloriosum siquidem esse debet, quando nomen eius extollitur, qui nobis beneficia profutura largitur. Unde nimiae impudentiae fuit aliquid quosdam adversus hoc dicere, contra quos non tam crebra testimonia, sed pene lex tota prolata est.