monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.168 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 7
Cantate ei et psallite ei, narrate omnia mirabilia eius. Exponit quod superius dixit, Confitemini Domino. Cantate enim ad hymnos pertinet offerendos; psallite ad pias operas explicandas. Et tunc dixit narranda mirabilia, quando fuerint duo ista praemissa. Omnia enim, significat ista quae dicturus est. Non est enim humanarum virium omnia narrare quae virtus Divinitatis operatur, sicut in centesimo quinto psalmo dicturus est: Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius ? Sed istud schema dicitur a parte totum, quod in Scripturis divinis frequenter invenies; nec aliter recte potest Evangelii dictum illud intelligi: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis ; quasi non et animam simul assumpserit, quam specialiter liberare dignatus est.