monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 6
Confitemini Domino, et invocate nomen eius; annuntiate inter gentes opera eius. In hoc versu tribus constat partibus ordo dictorum. Primo dicit, Confitemini Domino, id est, laudate eum, et bonis factis gratiam vobis Divinitatis acquirite: quia idipsum est laudare Dominum, ore illi honorem deferre, et operibus eius iussiones efficere. Illa enim confessio hic intelligenda est, quae Domini praeconia celebrare non desinit, quando et subsequentia tale votum actionemque declarant. Deinde Dominum commonet invocari; ut post ministerium sanctissimae laudis grate possimus audiri. Praemittendum est enim boni aliquid, ut Iudex nos placatus exaudiat. Tertio dicit, annuntiate inter gentes opera eius; quod bene potest gloriosis evangelistis, et sanctissimis apostolis, et nunc sacerdotibus convenire, qui per gentes universas magnalia eius annuntiare noscuntur.