monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 2
Hoc verbi decus a praesenti psalmo fecit initium, nec ante a quoquam reperis positum, quamvis multi scriptores fuerint primitus Hebraeorum. Scire autem debemus Alleluia neutri generis esse definitum; quod et sanctus Hieronymus in expositione eiusdem psalmi evidenter designat, quod eum in Hebraicis fontibus credimus invenisse. Et ideo ubicunque se locus attulerit, a doctissimo viro praefixam regulam subsequemur: quoniam unum atque integrum manere debet, quod nullius linguae praesumptione mutatum est. Alleluia enim apud ipsos dicitur, laudate Deum; id est, allelu, laudate; ia quippe invisibilem significat Deum; quod unum ex decem nominibus esse Dei, in epistola ad Marcellam Hieronymo traditur exponente, qui dixit: Primum Dei nomen est El, id est, fortis. Deinde Eloim et Eloe, quod utrumque dicitur Deus. Unde geminatum frequenter invenitur, ut est, Deus Deus meus, respice in me : et illud, Deus Deus meus, quare me dereliquisti? et, Deus Deus meus, ad te de luce vigilo , et his similia. Quartum Sabaoth, quod est exercituum. Quintum Helion, quem nos excelsum dicimus. Sextum Esereheie, quod in Exodo legitur: Qui est misit me . Septimum Adonai, quem nos Dominum generaliter appellamus. Octavum la, quod Deo tantum applicatur, et in Alleluia extrema syllaba sonat. Nonum Tetragrammaton, quod ineffabile nuncupatur. Decimum Saddai, id est robustum et sufficientem ad omnia perpetranda, et caetera. Novus plane titulus et dicti ipsius brevitate conspicuus; hoc Ecclesiis votivum, hoc sanctis festivitatibus decenter accommodum. Hinc ornatur lingua cantorum: istud aula Domini laeta respondet, et tanquam insatiabile bonum tropis semper variantibus innovatur. Et ideo exspectanda sunt suavia dicta psalmorum, quibus tam dulcis praeco praemittitur. Quid enim sequi potest, hinc datur intelligi, ubi et titulus ipse laudatio est. Notandum praeterea quod per omnes hos viginti psalmos qui Alleluia titulo praescribuntur, id est praesentem CIV, CV, CVI, CX, CXI, CXII, CXIII, CXIV, CXV, CXVI, CXVII, CXVIII, CXXXIV, CXXXV, CXLV, CXLVI, CXLVII, CXLVIII, CXLIX, CL, Domini magnalia describantur, et copiosa in eis exsultatione gaudetur . Quorum numerus parili societate Novi et Veteris Testamenti gloriam fortasse designat, ut potentia Creatoris semper debeat et ubique laudari. Evidentiorem vero causam non invenimus, cur in his tantum psalmis Alleluia sit positum.