monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 103, 40
Deficiant peccatores a terra, et iniusti ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino. Deficiunt a terra peccatores, dum terrena cupiditate privati, per Dei gratiam ad meliora studia concitantur; et iniqui simili modo deficiunt, quando mali iam esse desinunt. Haec enim magis oratio quam maledictio est: quia omnis iustus cum Dei Ecclesiam cupit augeri, peccatores optat sine dubitatione converti, maxime cum noverit desiderabilem adventum Domini usque ad praedestinatorum numerum posse suspendi. Sequitur, Benedic, anima mea, Domino. Dignum initium psalmi, dignus et finis, illum semper benedicere qui nequaquam desinit fidelibus aliquando praestare. Haec quoque similitudo sententiae (nisi fallor) sicut illa superior, ad illos referenda est qui, praestante Domino, religiosa principia vitae suae cum glorioso fine iunxerunt.