monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 103, 36
Sit gloria Domini in saeculum saeculi; laetabitur Dominus in operibus suis. Adhuc ipsum docet magister bonus, ne erremus elati: optans esse quod nunquam potest aliquando deficere. Dicitur enim: Sit gloria Domini, non cuiuslibet alterius. In saeculum saeculi, id est in aeternum, quia laudis eius nullus est finis, quando et in hoc saeculo apud fideles Domini perpetua laus habetur, et post istud saeculum a beatis aeterna persolvetur. Laetabitur enim quod dictum est, promissio futuri temporis est, non praesentis. Et inspice quod ubicunque commemorat operibus, suis dixit, non tuis: ne toties admoniti insanum Pelagii sequeremur errorem, cuius nefandum venenum hinc evidenter agnoscimus, contra quod toties antidotum coeleste porrigitur, ne futura pericula grassarentur.