monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 103, 34
Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur; auferes spiritum eorum et deficient, et in pulverem suum revertentur. De illis modo dicit qui concessa Dei munera minime profitentes, quod poterant suis viribus applicabant. Contra quos Apostolus dicit: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Et in alio psalmo de tali legitur: Ego dixi in mea abundantia: Non movebor in aeternum . Ab his ergo talibus dum averterit Dominus faciem suam, nudati magno praesidio sine dubitatione turbantur; et mox ut ille spiritus superbiae, quem de rerum ubertate conceperant, ablatus fuerit, omnino deficiunt, et ad conversionem saluberrimam redeunt, qui in suis praesumptionibus erraverunt. Petant ergo isti remedia, sua vulnera propria detegant, ut curentur, et dicant: Exaudi me, Domine, quoniam defecit spiritus meus: ne avertas faciem tuam a me . His praestat Dominus proficuam medicinam. Sublato enim spiritu nequitiae, quo inflammabantur errantes, necesse est ut ad pulverem suum redeant, id est ad humilem confessionem, in qua indigentiam suae fragilitatis agnoscunt; et feliciores esse incipiunt, cum a sua praesumptione discedunt. Inspicienda est autem hoc loco administratio Domini, qua mundus regitur, quali brevitate, vel qua proprietate discripta sit . Nam cum nos respicit, omnia profutura succedunt; et cum se averterit, humana indigentia salutari praesidio nudata succumbit.