monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 103, 26
Catuli leonum rugientes ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi. Hic duos versus simul sociavimus pro necessaria contextione verborum. Posuit enim tenebras, quando tempore passionis sexta hora obscuritatem mundus accepit. Tunc revera nox facta est discipulis atque credentibus, quando Petrus anxio errore confusus negando tertio, fidei perdiderat claritatem. Nox ergo et illis fuit, qui carnaliter intuendo, in illa cruce Christum mori communiter aestimabant. In hac itaque nocte bestiae silvarum, id est daemonia, et catuli leonum, quos diaboli corrupta voluntate genuerunt, ad devorationem quaerentes aliquos exierunt, ut escam malitiae suae (permittente tamen Domino) reperirent. Nihil enim a quoquam fieri potest, nisi quod ipse secreto iudicio aut ad probationem, aut ad vindictam faciendum esse permiserit. Catuli enim dicti sunt eo quod calleant sensu narium. Nec moveat quod superius diximus bestias silvarum multitudines accipi debere nationum; et hic videtur significare diabolum cum ministris, quando iste in Scripturis divinis creberrimus usus est, ut una res personis sibi discrepantibus applicetur, sicut de monte diximus et leone.