monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 103, 23
Montes excelsi cervis, petra refugium herinaciis. Cervus est (ut diximus) venenosorum serpentium vorax, spinosa transcendens, et summa agilitate praeditus, habitare diligit in montibus altissimis. Huic merito comparantur fideles, qui diabolum vorant, quando nequitias eius ad Domini laudem gloriamque convertunt, vitiaque huius saeculi quasi spinas bona conversatione transiliunt; et habitant in montibus, id est apostolis et prophetis, qui sanctis praedicationibus suis in hoc mundo solida cacumina esse meruerunt. Herinacius vero est quem vocamus hericium, animal omnino timidum, natura providente semper armatum; cuius cutem in vicem setarum sudes acutissimae densissimaeque communiunt: cui tamen non sufficit nativa munitio, sed ne aliqua fraude possit intercipi, refugium habet semper in saxis. Huic competenter aptatur, qui peccatis suis hispidus futura iudicia metuens, petram Christum firmissimum noscitur habere refugium. Merito ergo ista animalia tales nobis indicant viros, qui nunquam se a Domini soliditate disiungunt. Et vide quia passeres cedrorum alta petunt; fulicae aquarum se habitatione defendunt; cervi montes eligunt; hericii petrarum se tuitione communiunt. Sic per diversas aves atque animalia, Christianorum nobis vitae diversitas indicatur.