monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 103, 20
Et vinum laetificet cor hominis, ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. Dixerat superius, ut educat panem de terra; sed ne istum panem communem deberes accipere de quo caro nostra reficitur, subiungit haec tria spiritualiter sentienda. Nam cor pro rationabili intellectu poni frequens Scriptura testatur; quapropter vinum laetificat cor hominis, cum sacratum fuerit in sanguinem Domini Christi. Hinc nos inebriari licet, sicut scriptum est: Et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est ! Ipsum est enim revera merum quod laetificat mentem, non quod ad reatum vitiaque perducit. Ebrietas sobria, satietas felix, quae merito laetificare dicitur, quia nihil ibi culpabile reperitur. Exhilaratur quoque facies in oleo, cum regale chrisma conficitur, sed illa facies de qua dictum est: Accedite ad eum et illuminamini, et vultus vestri non erubescent . Sequitur, et panis cor hominis confirmet. Iterum cor ponitur, ut dictum pro sapientia sentiatur. Nam si corporaliter velis advertere, nunquid panis cor hominis, non etiam reliqua membra confirmat? Nam inspice proprietates verborum, ut haec revera cognoscas ad intellectum rerum posita fuisse coelestium. De vino dicit, laetificat cor hominis. Si vinum mundiale velis accipere, non solum cor, sed omne corpus ad tempus laetificare cognoscitur, cum tamen frequenter et ad rixas incitet, et ad excessum aliquem praesumptionis instiget. Sed cor pro mente positum est, unde sapere dicimur, unde et intelligere bona malaque sentimur. Item si et istud oleum putemus quo generaliter mundus utitur, quomodo potest exhilarare faciem, dum semper animi sit gaudium, quod exit in vultus? Panis autem quemadmodum poterit confirmare cor solum, quod pro totius corporis refectione percipitur? Sed haec potius ad animae partes referenda sunt, quae perfectos efficiunt Christianos.