monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 103, 19
Producens fenum iumentis, et herbam servituti hominum, ut educat panem de terra. Excolit quod superius dixit, ut terra illu coelesti imbre satiata producat fenum iumentis, id est eleemosynas faciat his qui passim petunt, de quibus dictum est: Omni petenti te tribue . Iumenta enim appellati sunt, quia verecundiam non habentes propter ingluviem ventris, in egentium voces petulanter erumpunt sicut iumenta, quae dum esuriunt, nequaquam possunt a propriis vocibus abstinere. Herbam vero servituti hominum, hoc est, ut illi necessaria tribuantur, de quo scriptum est: Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias iustum cui eam tradas. Hic enim homines appellati sunt, qui ratione plenissimi indigentiam suam tolerantiae viribus tegunt. Sic duo genera egentium talibus allusionibus exprimuntur. Sequitur, ut educat panem de terra. Educitur panis de terra, quando Domini praecepta complentur, ut de istis carnalibus atque visualibus cibus fiat unde anima coelesti refectione pascatur. Panis enim vere noster est Christus, qui tunc de terra producitur, quando aliquid indigentibus eius consideratione praestatur. Sive hoc potest de praedicatoribus dici, qui coelestibus divitiis imperitorum hominum indigentias misericorditer expleverunt.