monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 103, 18
Rigans montes de superioribus suis, de fructu operum tuorum satiabitur terra. Superius dixit altos montes fuisse praeteritos, et convalles humillimas fontibus irrigatas; nunc ipsos quoque montes supernis aquis praedicat esse complutos , ne quid a Domini munere videretur exceptum. Paulus enim prius ingens atque arduus persecutor Ecclesiae, irrigatus aqua spirituali, quam fecundos fructus probatus est edere Christianis! Quod quotidie Dominus agit, ut doctores paganorum post conversionem magistros faciat esse fidelium. Sed isti tales de superioribus irrigantur, quando conversi se errasse cognoscunt. Sequitur, de fructu operum tuorum satiabitur terra. Cum fructum terra pariat, quemadmodum poterit ex fructibus calcabilis ista terra satiari? Fructibus autem terra satiatur, quando peccatores in melius commutati, utilia nimis et salutaria ipso largiente percipiunt. Sic enim terra satiatur, quando aliquis ab obstinatione liberatus, praeconia Domini didicisse cognoscitur.