monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 103, 17
Super ea volucres coeli habitabunt, de medio petrarum dabunt vocem suam. Super illa scilicet quae superius dixit: Qui emittit fontes in convallibus, coeli volucres habitabunt. Haec siquidem et convalles et aquas irriguas amare noscuntur. Sed non vacat quod addidit, coeli, nam si tantum aves voluisset adverti, volucres sufficeret dici: sed potius animas sanctas pontificum coelesti se conversatione tractantes mavult intelligi, qui supra populos Domini praedicationibus sanctis inhabitant. Addidit, de medio petrarum dabunt vocem suam. Istae volucres quae dictae sunt coelestes, non de terra, non de arboribus, sed de medio petrarum dobunt vocem suam, quando apostolorum et prophetarum exemplis aliqua praedicare noscuntur. Omnes enim fideles petrae merito dicuntur, quia ipse quoque petra dicitur Christus; sic enim ipse Dominus Petro apostolo dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam . Quapropter omnes de petrarum firmitate praedicant, qui apostolorum ac prophetarum traditionibus sua dicta confirmant.