monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 103, 14
Terminum posuisti eis, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram. Hoc si ad litteram velis accipere, de aquis abundantibus dicit, quae diluvio recedente ulterius terras nequeunt occupare, sicut in Genesi scriptum est: Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram . Si vero spiritualiter quaeras, potest hoc et de paganorum ritu accipi congruenter; qui licet a sua pravitate recesserint, nunquam in illam licentiam Deo sibi obviante remeabunt, ut humanum genus superstitionum suarum inundatione cooperiant. Terminus quippe eorum adventus fuit Domini Christi, cuius crescente religione, cuncta idola cum suis auctoribus corruerunt. Inspiciamus quoque sub qua increpatione ista referuntur, ut rationales homines putent se praecepta Domini non debere contemnere, cum ipsa elementa cognoscantur eius iussionibus obedire.