monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 103, 9
Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem. Commendandum est animo, quia hic specialiter de angelis dicitur, quod in libro Geneseos evidentius non habetur. Nam et verba ipsa sunt discutienda subtilius. Spiritus generale nomen est incorporalis potentisque substantiae, visibiliter sive invisibiliter operans, quod ei divinitus inspiratur. Angelorum enim nomen non significat naturam, sed obedientiam. Angelus enim Graeca Lingua dicitur, qui Latine nuntius interpretatur: nam quando mittuntur angeli fiunt, cum tamen natura spiritus esse noscantur. Addidit, suos, ut illos ostenderet qui recta mente Domini voluntatibus obsecundant. Ordo enim verborum talis est: Qui spiritus suos facit angelos. Sequitur, et ministros suos ignem urentem. Minister Dei est omnis qui divinas exsequitur voluntates, et charitatis fervore semper accensus est. Talis enim vir coelestis ignis efficitur, quando verbo praedicationis peccantium nequitias urere et consumere posse monstratur. Sic enim ipse Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram , ignis utique vitalis, ignis salutis, qui dum peccata consumit, animas nutrit.