monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 103, 8
Qui tegit in aquis superiora eius, qui ponit nubem ascensum suum, qui ambulat super pennas ventorum. Quamvis ordinem conditionis exponere sentiatur, quia et super coelos aquae sunt positae, sicut et in Genesi legitur, et ipse alibi dicit: Et aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini : tamen et sacri baptismatis nobis reseratur indicium; ut coelum (sicut frequenter dictum est) omnem iustum debeamus accipere, cuius superiora, id est emendatio fidelis animae aquis salutaribus irrigatur. Ita enim haec omnia ab illo auctore deposita sunt, ut et actus ecclesiasticos dicta coelestia indicare videantur, et iterum conditiones rerum veracissima narratione testentur. Sequitur, qui ponit nubem ascensum suum. Hoc quidem et ad litteram congruenter accipitur, quando Dominus post resurrectionem videntibus apostolis ascendit in coelum; sic enim in Actibus apostolorum legitur: Haec cum dixisset, nubes suscepit eum ab oculis eorum . Sed et illud aptissime probamur accipere, ut nubem ponamus verbi Domini praedicatorem, per quem Christus in membris suis ascendit, cum mentem peccatorum a mundi istius pravitate mundaverit. Addidit, qui ambulat super pennas ventorum. Venti in isto aeris fluctu quasi quibusdam pennis volare noscuntur; sed Dominus ambulat super pennas eorum, dum voluntates suas multo velocius operatur, quam potest esse excursus ventorum. Sive magis ventos, iustorum animas debemus accipere: quia utroque Testamento perdocti, velut duabus alis ad superna gaudia transferuntur. Supra quos Dominus ambulare recte dicitur, in quibus misericordiam suae operationis ostendit. Et nota quod in hoc versu, et aliis qui sequuntur, Dominum mavult ostendere per id quod egit. Haec secunda species definitionis dicitur apud Graecos ennoematice, Latine autem notio nuncupatur. Nam cum Dominus per naturam suam nequeat definiri, per illud tamen pulchre cognoscitur, quod singulariter operatur.