monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 103, 6
Benedic, anima mea, Dominum: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti. Invitat propheta semetipsum ad benedicendum Dominum; et quoniam noverat in catholica fide unitatis gratiam plurimum praevalere, sibi tantum loquitur, quod omnes debeat admonere. Benedicere autem Deum, est eius magnalia confiteri, ut cum de illo dicitur aliquid magnum, unusquisque veritati praestet officium. Haec igitur sententia ad totum respicit textum, ubi psalmi huius prolixitas terminatur. Sed cum ad suam (ut dictum est) animam loqueretur, subita conversione dicit: Domine Deus meus. Quae figura dicitur proanaphonesis, quando inter alia quae loquimur, ad Deum subito verba convertimus. Generalem utique Dominum confidenter suum asserit Deum, ut cum se ipsius servum esse profitetur, nullam se habere cum diabolo comprobet portionem: ne in eo quidquam praevaricator ille requireret, quem alienum esse cognosceret. Sequitur, magnificatus es vehementer. Oportet nos vim istorum nominum diligenter inquirere; nam quando ille magnus non est, ut hominum laudibus magnificetur? Aut quid illi potest addi, qui est mirabilis et incomprehensibilis plenitudo virtutum? Sed magnificatur Dominus apud homines, quando eis magnus atque excelsus esse claruerit; ut ipsum sentiant creatorem, ipsum bonorum omnium largitorem, ipsum redemptorem, ad postremum ipsum et iudicem. Ex qua parte provenit, ut recte dicatur redemptorum Dominus magnificari, qui quotidie fit credentium devotione mirabilis. Sic etiam dicitur sanctificari, sic glorificari, sic benedici, et his similia. Adiecit, vehementer. Revera, quando conversorum ore laudatur, et in sanctorum coetum veniunt, qui se pridem nefandis sceleribus polluerunt. Vehementer enim aptissime dictum est, quod toto geritur cordis adnisu. Sed unde magnificatus sit vehementer, consequenter exponitur, Confessionem et decorem induisti. Induere est aliquem quod non habebat assumere. Et quando Deus decorem non habuit, qui creaturis suis omnia speciosa semper indulget? Sed hic incarnatio Domini Christi evidenter exponitur, quam sumpsit ex tempore, per quam confessionem mortalium largitor suae pietatis invenit. Recesserant enim homines a cultu verae Divinitatis, cum simulacrorum studiis et vanis religionibus serviebant. Sed eo veniente, qui tamen absens nunquam exstitit Divinitate, et confessio et decus supernae Maiestatis innotuit, eisque rebus indutum dicit Dominum, quibus Ecclesiam catholicam constat esse ornatam.