monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 42 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 103, 4
Propheta volens ostendere conditiones rerum divina significare mysteria, primo modo per fabricam coeli et terrae quaedam nobis cognoscitur indicare dogmata , ut agnoscamus omnia sibi revera tanquam ab uno Auctore condita posse congruere, quando aliquas similitudines suas invicem probantur aperire; secundo opera Domini diversis figuris tecta enumerat; tertio profitetur in illo aeterno saeculo praeconia Domini iugiter se esse dicturum, quae etiam in hac vitae suae brevitate cantaverat.