monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 29
Benedictio Domini timentibus eum quanta largitate concedatur agnovimus. Festinemus ad mandata complenda, ut pervenire mereamur ad praemia. Habemus Dominum et per naturam pium, et per misericordiarum dona largissimum. Quis dubitet ab illo postulare, qui, si non petatur, offenditur? Benedicamus ergo omnes in commune Dominum, opera eius hymnidica exsultatione celebremus. Quale enim sacrilegium est, ut cum omnis creatura iubeatur benedicere Dominum, si homo desinat laudare Dominum, qui ad imaginem et similitudinem ipsius noscitur esse procreatus? Audivimus, benedictio Domini quibus virtutibus applicetur, castis utique, humillimis, charitate plenis, et qui Domini reliqua mandata perficiunt. Arceatur ergo hinc omne quod pravum est; excludatur universa malitia mundi; emendentur illecebrae; diabolus foras mittatur cum sequacibus suis. Quapropter audito tanto munere, completi tanta spe, sanctis operibus benedicamus Dominum, religiosis factis cantemus Auctori. Non nos electio Iudicis repudiabit, si quae praecepit hic nos peregisse cognoverit.