monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 27
Benedicite Dominum, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius; benedic, anima mea, Dominum. Benedicite, nunc tertia iteratione geminatur. Quae figura dicitur epembasis, decorum schema sive in laudibus, sive in vituperationibus ad animos erigendos verbum saepius iterare, quod dictum est. Dixit autem prius illos debere benedicere, qui Domini iussiones efficiunt; nunc admonet ipsam operam Domini auctorem suum debere laudare, ut terrena coelestiaque concluderet. Nam cum totum opus eius sit, omnia debent suum benedicere creatorem. Sequitur, in omni loco dominationis eius. Sicut nulla creatura a laudibus Domini iubetur excipi, ita nec locus quisquam relinquitur, qui a tali munere segregetur. Nam cum dicitur, in omni loco dominationis eius, nihil excipitur, quia ubique dominatur. Significans forte Ecclesiam catholicam, quae per totum mundum erat (Domino praestante) creditura; ipsa enim ubique Dominum benedicit, ubique collaudat, et gratias maximas hymnidica exsultatione concelebrat. Addidit, Benedic, anima mea, Dominum. Ipsa sententia conclusit psalmum, quae pulcherrimum fecit initium. Sed quoniam in Scripturis divinis omnia sacramentorum ubertate pinguescunt, haec similitudo (sicut iam dictum est) in octavo psalmo illos indicat, ut opinor, qui atria fidei sinceris mentibus ingressi sunt, et vitam suam glorioso fine (Domino praestante) concludunt. Digna commonitio, per quam se fidelis anima consoletur, quae contra omnes casus tanquam clypeus inexpugnabilis assumatur. Nam si eum semper benedicimus, ab eo iugiter custodimur.