monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 26
Benedicite Dominum, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius. Rem magnam, rem omnino sublimem iterata iudicavit invitatione solidandam, ut infirmitas humana cognosceret quam saluberrimum esset obedire Domino, quando ipsius voluntati coelorum militat fortitudo. Et intende proprietates emicare verborum. Prius dixit, qui faciunt verbum eius. Et ne verbum intelligeres, quod verberato aere ab hominibus solet proferri, addidit, qui facitis voluntatem eius. Angelis enim verbum Domini est voluntas eius: quoniam illa sublimis spiritualisque substantia beatorum angelorum, cum Dominum contuetur, ibi veritatem eius voluntatis agnoscit. Nec opus est loqui, quibus se Divinitas propitiata patefacit; non enim eis Deus verberato aere loquitur, sed inspiramine suo voluntates eorum ad suum velle convertit. Sic erunt, ut credimus, et beati homines postquam regni aeterni fuerint praemia consecuti.