monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 25
Benedicite Dominum, omnes angeli eius: potentes virtute, qui facitis verbum eius, ad audiendam vocem sermonum eius. Cum superius de hominibus propheta loqueretur, venit ad tertiam narrationem, ubi coelestes creaturas alloquitur, ut Domini laudes debeant celebrare. Et quoniam inter ipsos angelos est magna discretio, illos tantum dicit praeconio Domini dignos existere, qui eius probantur iussionibus obedire: ostendens neque homines, neque spirituales substantias ad ministerium tantae maiestatis accedere, nisi qui eius voluntatibus obsecundant. Sic enim commonet, omnes angeli eius. Eius quippe de illis dicitur qui ab ipsius imperio nequaquam recedere voluerunt. Sequitur aliquid expressius, potentes virtute, qui facitis verbum eius. Ipsi enim virtute possunt, qui eius iussis obediunt. Potest autem et diabolus non virtute, sed pravitate; non honore, sed praesumptione. Potentes siquidem illi vere dicendi sunt, qui verbo Domini parere contendunt. Et ne aliquid relinqueretur ambiguum, calcatius insinuat, ad audiendam vocem sermonum eius, scilicet ut sint humiles, non superbi. Ipsi sunt enim digni benedicere, qui suum et cognoscunt, et venerantur auctorem.