monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 23
Custodientibus testamentum eius, et memoria retinentibus mandata eius, ut faciant ea. Isti sunt filii quos superius dixit, qui praecepta Domini custodiunt, qui mandatorum eius operibus sunt memores, non studio cantilenae. Nam et si quis Psalterium voce reddat, memor eius non est, nisi quae praecipiuntur effecerit. Ideo enim dicta sunt, ut fiant, non ut sola vociferatione cantentur. Unde doctissimus Pater Augustinus in hoc psalmo disputans, Psalterium se non tenere professus est, nec totius legis dicta recolere; scilicet ut non solum ad audiendum, sed maxime ad faciendum cunctorum studium concitaret. Memoria est enim per quam animus repetit, quae audita, visa, factaque cognoscit.